CENTURIA

CENTURIA
CENTURIA
proprie centenos homines continet, aliquando pauciores pluresque, cum vocis appellatio abusive sumitur. Earum in republ. Romana primus auctor Servius Tullius fuit, qui actô censu, populum Romanum in 6. classes, et in 193. Centurias divisit: rotâ classe sextâ, quae tenuissimorum erat civium, pro unica reputatâ, cum contra in ditissimorum classe 100. Centuria numetarentur. Vide supra in voce Census. Hae itaque classes et Centuriae, licet initiô cum Tribubus et Curiis nibil habuerint commune, ut ex Livio et Dionysio patet post expletum tamen tribuum 35. numerum, carum quodammodo partes esse coepêre, ut ex Livio colligit Sigonius de antique iure civ. Rom. l. 1. c. 4. Hinc Centuriata Comiria, eôdem Serviô Tulliô auctore, quibus populus per classium centurias divisus suffragium ferebat, dicta sunt: in quibus Magistratus legi, ferri leges et bellum indici moris erat: quibus, post Rem publ. in libertatem asiertam, accessit, quod ibidem iudicia peracta. Creabantur autem his Comitiis Magistratus maiores, Consules, Praetores, atque Censores: Proconsules etiam interdum, et Reges sacrorum: item Tribuni militares Consulari porestate et Decemviri legibus scribendis. Leges. quae his Comitiis fetebantur, Centuriatae dictae et propie Leges, a Magistratibus maioribus auctoritare Senatus, de re quapiam maioris momenti, rogabantur. Tales erant leges Valerii Publicolae de provocatione, apud Valerium M. l. 4. c. 1. ex. 1. Lex de revocatione Ciceronis ab exilio, Cicer. Orat. post reditum in Sen. et l. 1. epist. ad samil. etc. Iudiciorum his Comitiis exercendorum unica fuit causa, nempe Perduelio: Unde legibus XII. Tabb. sancitum esse videmus, Ne de capite civis, nisi Comitiis Centuriatis iudic aretur, apud Cicer. de Sestio: Et docet Val. Max. l. 6. c. 5. ex. 3. P. Rutilium Tribun, Plebis Tiberiô Graccbô et C. Claudiô Censoribus, cum ob nimis severe gestam censuram maiorem partem civitatis exasperâssent, diem perduellionis ad populum dixisse: quo in iudicio primae Classis permultae centuriae Claudium aperte danmârint, etc. Idem clarum est ex Livio de iudicio M. Manlii Capitolini loquente l. 6. etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 8. 9. et seqq. Porro Centuria praerogativa dicebatur, cui sortitione factâ primus locus obtigit suffragium ferendi: Cuius tanta apud Romanos fuit auctoritas, ut, quem illa Consolem nominâsset, talis haberetur, Turnebus, Adversar. l. 5. c. 23. In re militari Centuria erat una ex minoribus legionis parribus, in quas ut et manipulos pedestres copiae erant divisae. De his Vatro: Centuriae, inquit, quae sub uno Centurione sunt: quorum centenarius iustus numerus. Dividebantur in contubernia, ita ut decem militibus, sub uno papilione degentibus, unus quasi praeesset Decanus, qui Caput contubernit nominabatur: Habuit autem Legio Centurias 60. Qui primae Triariorium centuriae, quae Primum pilum vocabatur, praeerat, Primo-pilus, item Primus Centurio dictus est, habuitque curam Aquilae: secundae Secundipilus, etc. Vide Lipsium de mil. Rom. l. 2. dial. 1. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 5. etc. Apud Agrimensores Centuria, communiter 200. iugerum spatium denotat; limitesque centurias includebant, et centuriae per actus dividebantur. Ponebantur autem in singulas centurias lapides terminales, qui invicem distabaut ped. 11. cccc. si centuriae 200. tantum iugeris constarent. In singulos porro actus pali defigebantur, qui distabant a se pedes 120. quae unius actus longitudo est. Et quidem primus qui centuriam includebat limes, Actuarias appellatus est, eratque a Decumano vel Kardine maximo secundus. Decumanus vero et Kardo maximi, primi quidem ducebautur, sed stellam essiciebant, nec cludebant centurias. Hinc Ager Centuriatus, apud veterem Agrimensorem, qui quadratis centuriis divisus: Centuriae autem quadratae praecise ducentena iugera habebant. Ei oppositus Ager scamnatus, qui in centuriis singulis habebat iugera ducenta quadragena, et per latitudinem habebat actus 20. per longitudinem actus 24. Scamnum enim id erat, quod latius fuit quam longius: ut contra Striga, quae longior, quam latior, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 679. et seqq. At Centuriatores, sunt dicti Ecclesiasticae Historiae compilatores, contra quos Baronius seripsit, de quibus alibi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Centuria — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase siglo. La Centuria era una unidad de infantería del ejército romano, formando la espina dorsal de las legiones y las unidades auxiliares romanas. Constaba de 80 hombres (60 en… …   Wikipedia Español

  • Centuria — Centuria, WI U.S. village in Wisconsin Population (2000): 865 Housing Units (2000): 361 Land area (2000): 1.548398 sq. miles (4.010332 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.548398 sq. miles (4.010332 …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Centuria, WI — U.S. village in Wisconsin Population (2000): 865 Housing Units (2000): 361 Land area (2000): 1.548398 sq. miles (4.010332 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.548398 sq. miles (4.010332 sq. km) FIPS …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Centuria —   [lateinisch »Hundertschaft«] die, /...riae,    1) antikes römisches Flächenmaß; 1 Centuria = 200 iugera (entspricht 100 bürgerlichen Ackerlosen) = etwa 50 ha.    2) römische Truppeneinheit und Stimmkörper in der Volksversammlung (Zenturie) …   Universal-Lexikon

  • centuria — sustantivo femenino 1. Uso/registro: elevado. Periodo de cien años: Las hostilidades se alargaron más de una centuria. Sinónimo: siglo. 2. Compañía de cien hombres en los ejércitos romanos …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • centuria — (Del lat. centurĭa). 1. f. siglo (ǁ período de 100 años). 2. En la milicia romana, compañía de 100 hombres …   Diccionario de la lengua española

  • Centurĭa — Centurĭa, 1) eigentlich jede Anzahl von 100; bes. 2) (röm. Ant.), die Unterabtheilung der 5 Classes. in welche die römischen Bürger nach der Servianischen Verfassung zerfielen, s.u. Rom (Ant.). Daher hießen die Wahlabtheilungen nach Centurien… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • centúria — s. f. 1. Grupo de cem. 2. Século. 3. História escrita por séculos. 4. Uma das divisões políticas do povo romano. 5. Companhia de cem homens na milícia romana …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Centuria — For the town in Wisconsin, see Centuria, Wisconsin. This article is part of the series on: Military of ancient Rome (portal) 753 BC – AD 476 Structural history …   Wikipedia

  • Centuria — (Del lat. centuria.) ► sustantivo femenino 1 Período de cien años. SINÓNIMO siglo 2 HISTORIA, MILITAR Compañía de cien hombres en la milicia de la antigua Roma. * * * centuria (del lat. «centurĭa») 1 (cult.) f. *Siglo. 2 Compañía de cien hombres… …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”